banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Voglia di partire...
Pagina 389 Numero V1

Scr. Brundisii pr. K. Mai. a. 696 ab Urbe condita.
CICERO ATTICO salutem.
Brundisium veni a. d. XIV Kal. Maias. Eo die pueri tui mihi a te litteras reddiderunt, et alii pueri post diem tertium eius diei alias litteras attulerunt. Quod me rogas et hortaris ut apud te in Epiro sim, voluntas tua mihi valde grata est et minime nova. Esset consilium mihi quidem optatum, si liceret ibi omne tempus consumere; odi enim celebritatem, fugio homines, lucem aspicere vix possum, esset mihi ista solitudo, praesertim tam familiari in loco, non amara. Quod me ad vitam vocas, unum efficis ut a me manus abstineam, sed non potes efficere ut me non nostri consilii vitaeque paeniteat. Quid enim est quod me retinet, praesertim si iam spes ea non est quae nos proficiscentes prosequebatur? Ego et saepius ad te et plura scriberem, nisi mihi dolor meus cum omnis partis mentis tum maxime huius generis facultatem ademisset. Videre te cupio. Pulchrum mihi est. Cura ut valeas. data pr. Kal. Mai. Brundisi.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45997
[mastra] - [2020-09-16 09:55:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!