L'esilio di Aristide il giusto

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'esilio di Aristide il giusto

Aristides, Lysimachi filius, humili genere natus, Atheniensis, aequalis fere fuit Themistocli. Itaque cum eo de principatu contendit: namque obtrectaverunt inter se. In his autem cognitum est, quanto antestaret eloquentia innocentiae. Enim adeo excellebat Aristides abstinentia, ut unus post hominum memoriam, quem quidem nos audierimus, cognomine Iustus sit appellatus; tamen a Themistocle collabefactus testula illo exilio decem annorum multatus est. Aristides quidem cum intellegeret reprimi concitatam multitudinem non posse, cedensque animadvertisset quendam scribentem ut patria pelleretur, ad eum dicitur accessisse; deinde quaesisse ab eo dicitur, quare id faceret aut quid Aristides commisisset, cur tanta poena dignus duceretur. Cui ille respondit se ignorare Aristiden, sed sibi non placere, quod tam cupide laboravisset, ut praeter ceteros Iustus appellaretur. Tamen opus non fuit Aristiden decem annorum legitimam poenam perferre. Nam cum Xerxes in Graeciam descendisset, sexto fere anno postquam erat expulsus, populi scito in patriam restitutus est.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45995

[silvana] - [2019-02-08 13:48:47]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile