Il ritorno di Alcibiade ad Atene

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il ritorno di Alcibiade ad Atene

Alcibiades simul cum collegis, Ionia recepta et multis praeterea urbibus Graecis expugnatis, quae in ora sitae sunt Thraciae, praeda onustus, Athenas venit. His cum obviam universa civitas in Piraeum descendisset, tanta fuit omnium exspectatio visendi Alcibiadis, ut maxime ad eius triremem vulgus conflueret. Sic enim populo erat persuasum, et adversas superiores et praesentes secundas res accidisse eius opera. Itaque et exercitum in Sicilia amissum et Lacedaemoniorum victorias culpae sibi tribuebant, quod talem virum e civitate expulerant. Neque id sine causa arbitrari videbantur. Nam cum exercitui praeesse coepisset, neque terra neque mari hostes pares esse potuerant. Ita cum Alcibiades e navi egressus est, quamquam Theramenes et Thrasybulus eisdem rebus praefuerant, tamen eum unum Athenienses circumdederunt magna multitudine. Deinde, id quod numquam antea usu venerat nisi Olympiae victoribus, coronis laureis taenissque vulgo donabatur. Ille lacrimans talem benevolentiam civium suorum accipiebat, reminiscens pristini temporis acerbitatem. Tandem, contione advocata, sic verba fecit, ut omnes ilacrimaverint et consuluerint in eos quorum opera patria Alcibiades pulsus erat.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45993

[emi53rm] - [2019-11-07 07:26:51]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile