banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Doveri dei giovani e degli anziani
Pagina 313 Numero V3

Quoniam officia non eadem disparibus aetatibus tribuuntur aliaque sunt iuvenum, alia seniorum, aliquid etiam de hac distinctione dicendum est. Est igitur adulescentis maiores natu vereri exque iis deligere optimos et probatissimos, ut eorum consilio atque auctoritate nitatur; ineuntis enim aetatis inscitia senum constituenda et regenda prudentia est. Maxime autem haec aetas a libidinibus arcenda est exercendaque in labore patientiaque et animi et corporis, ut eorum et in bellicis et in civilibus officiis vigeat industria. Atque etiam cum relaxare animos et dare se iucunditati volunt, intemperantia iuvenibus vitanda est et servanda verecundia. Quod erit facilius, si ne in eiusmodi quidem rebus maiores natu nolint interesse. Senibus autem labores corporis minuendi, exercitationes animi autem etiam augendae sunt. Danda vero opera ut et amicos et iuventutem et maxime rem publicam consilio et prudentia quam plurimum senes adiuvent. Nihil autem magis cavendum est senectuti quam languor et desidia. Maxime senum interest luxuriam vitare; luxuria enim cum omni aetati turpis est tum senectuti foedissima (est).
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45990
[degiovfe] - [2018-07-03 21:02:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!