banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare perdona i pompeiani
Pagina 287 Numero V2

Caesar prima luce omnes Pompeianos, qui in monte consederant, ex superioribus locis in planitiem descendere atque arma proicere iussit. Pompeiani, cum hoc sine decusatione fecissent, passis palmis, flentes ab eo salutem petiverunt. Caesarem eorum miseruit; consolatus est omnes et eos consurgere iussit. Deinde, pauca apud eos de lenitate sua locutus, quo minore essent timore, omnes conservavit. Immo militibus suis magna cum cura commendavit, ne quis eorum violaretur. Hac adhibita diligentia, ex castris sibi legiones alias occurrere iussit. Eas legiones quas secum duxerat, invicem requiescere atque in castra reverti iussit. Eodemque die Caesar cum aliis militibus Larisam pervenit. In eo proelio circiter ducentos milites Caesar amisit, sed centuriones, fortes viros, circiter triginta. Interfectus est etiam Crastinus, fortissime pugnans, gladio in os adversum coniecto.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45986
[degiovfe] - [2018-05-02 23:59:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!