Scipione arriva in Africa

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Scipione arriva in Africa

Anno quarto decimo post Hannibalis adventum in Italiam, Scipio, qui multa bene in Hispania egerat, consul est factus et in Africam missus est. Cui viro divinum quiddam inesse existimabatur, adeo ut putaretur etiam cum numinibus habere sermonem. Is in Africa contra Hannonem, ducem Afrorum, traditur pugnavisse et exercitum eius interfecisse. Secundo proelio castra capit cum quattuor milibus et quingentis militibus, XI milibus occisis. His rebus gestis, Syphacem, Numidiae regem, qui se Afris coniunxerat, capit et castra eius invadit. Syphax cum nobilissimis Numidis et infinitis spoliis videtur Romam a Scipione missus esse. Qua re audita, omnis fere Italia, Romanos et Scipionem timens, Hannibalem deserit. Ipse Hannibal igitur a Carthaginiensibus redire in Africam iubetur, quam Scipio vastabat. Ita anno septimo decimo post Carthaginiensium adventum ab Hannibale Italia liberata est: legati Carthaginiensium iussi sunt pacem a Scipione petere et ab eo ad senatum Romam missi sunt. Senatus ex arbitrio Scipionis pacem iussit cum Carthaginiensibus fieri.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45984

[silvana] - [2019-01-09 11:10:18]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile