Il commediografo Plauto

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il commediografo Plauto

Noscere et explorare Plauti comoedias nobis videtur, quoniam promisce verae atque falsae nomine eius inscriptae feruntur. Feruntur autem sub Plauti nomine comoediae circiter centum atque triginta; sed homo eruditissimus L. Aelius quinque et viginti eius esse solas existimavit. Neque tamen dubium est quin istae quae scriptae a Plauto non videntur et nomini eius addicuntur, veterum poetarum opera fuerint. A Plauto hae comoediae retractatae esse videntur et expolitae ac propterea resipiunt stilum Plautinum. Sed enim Saturio et Addictus et tertia quaedam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino ab eo scripta esse traduntur a Varrone et a plerisque aliis. Nam cum, pecunia omni, quam in operis artificum scaenicorum pepererat, in mercatibus perdita, inops Romam Plautus redisset, operam pistori locavit: apud eum ad circumagendas molas quae "trusatiles" appellantur, poeta videtur magna cum fatigatione laboravisse. Sicuti de Plauto de Naevio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse, Hariolum et Leontem. Hoc fecisse poeta videtur cum ob assiduam maledicentiam et probra in principes civitatis in vincula Romae a triumviris coniectus esset.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45983

[silvana] - [2019-05-23 15:23:19]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile