Le virtù di Attico

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le virtù di Attico

Atticus vero non minus bonus pater familias habitus est quam civis. Nam, cum esset pecuniosus, nemo illo minus visus est emax, minus aedificator. Domum habuit in colle Quirinali, ab avunculo hereditate relictam, cuius amoenitas non aedificio, sed silva constabat: in qua nihil Atticus commutavisse dicitur, nisi si quid vetustate coactus est. Familiam habuit, si utilitate iudicandum est, optimam, si forma, vix mediocrem. Namque in ea pueri litteratissimi, anagnostae optimi et plurimi librarii traduntur fuisse. Neque tamen Atticus videtur horum quemquam nisi domi natum habuisse: quod est signum non solum continentiae, sed etiam diligentiae. Intemperanter concupiscere non videbatur: erat elegans, non magnificus, splendidus, non sumptuosus: omnisque eius diligentia munditiam, non affluentiam affectabat. Supellex modica, non multa domi esse traditur. Nec praetereo quod, quamquam nonnullis leve visum iri putem, cum in primis lautus esset eques Romanus, non parum liberalitater domum suam omnium ordinum homines semper invitavit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile