Caesar timens ne semper magno circuitu per pontem equitatus mitteretur, complures fossas pedum triginta in latitudinem facere instituit. Si enim hoc fecerit, aliquam partem Sicoris averterit vadumque in eo flumine effecerit. His rebus effectis, magnum in timorem Afranius Petreiusque perveniunt, ne omnino frumento pabuloque intercluderentur, quod multum Caesar equitatu valebat. Itaque constituunt ipsi illis locis excedere et in Celtiberiam bellum transferre. Hoc facere non dubitant quod civitates quae superiore bello cum Sertorio steterant, victae nomen atque imperium absentis Pompei timebant. Quae in Pompei amicitia manserant, magnis adfectae beneficiis, eum maxime diligebant. Caesaris nomen autem erat in his barbaris obscurius. Hic equitatus et peditatus magna auxilia exspectabant et bellum ad hiemem protrahere non dubitabant. Hoc inito consilio, toto flumine Hiberno naves conquiri e Octogesam adduci iubent. Id erat oppidum positum ad Hiberum miliaque passuum a castris aberat triginta.