Preparativi di guerra

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Preparativi di guerra

His rebus gestis, cum omnibus de causis pacatam Galliam existimaret, Caesar in Illyricum profectus est, quod eas quoque nationes adire et regiones cognoscere volebat. Tamen incommode factum est quod subitum bellum in Gallia coortum est. Eius belli haec fuit causa: P. Crassus adulescens cum legione septima proximus mari in Andibus hiemabat. Is, quod in his locis inopia frumenti erat, praefectos tribunosque militum complures in finitimas civitates frumenti commeatusque petendi causa dimisit. Quo in numero est T. Terrasidius missus in Unellos Esuviosque, M. Trebius Gallus in Coriosolitas, Q. Velanius cum T. Silio in Venetos. Ab his Silius atque Velanius retenti sunt quod per eos veneti suos obsides se recuperaturos existimabant. Horum auctoritate populi finitimi adducti eadem causa Trebium Terrasidiumque retinuerunt. Deinde, celeriter missis legatis, per suos principes inter se coniurant. Etiam reliquas civitates sollicitant ne Romanorum servitutem accipiant. His rebus acceptis, Caesar, quod ipse aberat longius, naves interim longas aedificari in flumine Ligere, quod influit in Oceanum, iussit.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45977

[silvana] - [2019-01-22 15:55:40]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile