L'amore per la gloria letteraria

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'amore per la gloria letteraria

Non est hoc dissimulandum quod obscurari non potest, sed prae nobis ferendum est: trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur. Ipsi illi philosophi etiam in eis libellis quos de contemnenda gloria scribunt nomen suum inscribunt. In eo ipso libro in quo praedicationem nobilitatemque despiciunt praedicari de se ac se nominari volunt. Decimus quidem Brutus, summus vir et imperator, Acci, amicissimi sui, carminibus templorum ac monumentorum aditus exornandos esse putavit. Etiam vero ille qui cum Aetolis Ennio comite bellavit Fulvius arbitratus est Martis manubias Musis consecrandas esse. Qua re, in urbe, in qua imperatores armati poetarum nomen et Musarum delubra coluerunt, non debent togati iudices a Musarum honore et a poetarum salute abhorrere; atque ut id libentius faciatis, iam me ipsum vobis, iudices, indicabo et de meo quodam amore gloriae, vobis confitebor. Nam quantas res nos in consulatu nostro vobiscum gessimus simul pro salute huius urbis, pro vita civium proque universa re publica, tantas attigit hic poeta versibus suis. Quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda fuit, hunc ad perficiendum opus hortatus sum.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile