Parsimonia e frugalità di Agesilao

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Parsimonia e frugalità di Agesilao

 Hic tantus vir ut naturam fautricem habuerat in tribuendis animi virtutibus, sic maleficam nactus est in corpore fingendo. Nam et statura fuit humili et corpore exiguo et claudus altero pede; quae res etiam nonnullam afferebat deformitatem. Qui faciem eius intuebantur, contemnebant; qui autem eius virtutes in agendo noverant, non poterant admirari satis. Cum annorum octoginta senex in Aegyptum missus esset, in maris litore cum suis militibus accubuit sine ullo tecto. Ad dormiendum stratum habebant Agesilaus et eius comites quod factum erat stramentis et tectum erat una pelle. Ipse vestibat eodem quo comites omnes vestitu humili atque obsoleto, ut eorum ornatus non modo in eis regem neminem significaret, sed homines esse non beatissimos suspicionem praeberet. Huius de adventu fama cum ad regem esset perlata, celeriter munera eo cuiusque generis sunt allata. Rex enim Agesilaum honorandum esse maxima cum reverentia putabat. Cum autem regis nuntii omnia quae attulerant Agesilao dedissent, ille praeter vitulinam et alia eius modi, quae praesens tempus desiderabat, nihil putavit sibi accipiendum esse. Unguenta, coronas secundamque mensam servis dispertiit, cetera nuntiis tradidit regi referenda.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45974

[darkshines] - [2019-09-13 13:37:08]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile