Una mischia furibonda

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una mischia furibonda

Caesar, necessariis rebus imperatis, ad cohortandos milites decucurrit et ad legionem decimam devenit. Milites non longiore oratione cohortatus ut suae pristinae virtutis memoriam retinerent hostiumque impetum fortiter sustinerent, proelii committendi signum dedit. Atque in alteram partem item cohortandi causa profectus, invenit suos milites iam pugnantes. Temporis tanta fuit exiguitas ut ad insignia accommodanda tempus defuerit; immo etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta detrahenda tempus defuit. Hostiumque animus tam paratus ad dimicandum iam erat. Instructo igitur exercitu ut loci natura et necessitas temporis postulabant, Caesar cum suis militibus strenuissime pugnavit. Diversae legiones hostibus resistebant, sed in tanta rerum iniquitate fortunae quoque eventus varii sequebantur. Tandem legionis decimae milites, cum in sinistra parte aciei constitissent, pilis emissis, Atrebates celeriter ex loco superiore in flumen compulerunt et magnam partem eorum interfecerunt.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45973

[silvana] - [2019-01-22 17:02:14]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile