La generosità di Gillias

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La generosità di Gillias

Acragantinus quidam, nomine Gillias, erat opibus excellens, sed etiam animo quam divitiis locupletior, adeo ut domus eius quasi quaedam munificentiae officina crederetur. Semper aliis divitias erogabat liberaliter; quicumque pecuniae necessitatem habebat ab illo auxilium obtinebat. Publicis usibus apta monumenta extruebat et urbem locupletaret. Grata populi oculis semper aliqua spectacula edebat, quae multos in urbem revocabant. Epulas magnificas et subsidia populo tam saepe parabt ut nemo in urbe famem pateretur. Gillias universis inopia laborantibus largiebatur privatim quoque alimenta et dotes virginibus paupertate pressis. Eius hospites, in urbanis vel rusticis tectis benignissime excepti, variis muneribus semper ornati dimittebantur. Quodam vero tempore quingentos simul Gelensium equites, vi tempestatis in possessiones suas compulsos, aluit ac vestivit. Non mortalem aliquem, sed propitiae Fortunae benignum sinum omnes Gilliam dicebant esse. Omnes cives eum amabant quoniam quod Gillias possidebat omnium quasi commune patrimonium erat. Pro cuius salute non solum Acragantina civitas sed etiam vicinae regiones et quicumque eum cognoscebat deos et deas supplicabat.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45972

[degiovfe] - [2019-05-31 18:58:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile