Donativi di Augusto

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Donativi di Augusto

Dona ex manibiis in Capitolio et in aliis templis consecravi, quae mihi constiterunt HS (=sesterzi) circiter milliens. Imperatore appellato, ad meos triumphos aureas coronas decernentibus municipiis et coloniis, numquam eas accipere volui. Ter munus gladiatorium dedi meo nomine et quinquiens filiorum meorum aut nepotum nomine; quibus muneribus depugnaverunt hominum circiter decem milia. Bis athletarum undique accitorum spectaculum populo praebui meo nomine et tertium nepotis mei nomine, ut urbem delectaret. Consul XIII ludos Martiales primus feci quos post id tempus deinceps insequentibus annis senatus consulto et lege fecerunt consules. Venationibus bestiarum Africanorum in circo aut in foro aut in amphitheatris populo datis sexiens et viciens, caesa sunt bestiarum circiter tria milia et quingentae. Navalis proelii spectaculum populo dedi trans Tiberim in quo loco nunc nemus est Caesarum, cavato solo in longitudinem mille et octingentos pedes, in latitudinem mille et ducentos. In quo triginta rostratae naves triremes aut biremes, plures autem minores inter se conflixerunt, in quibus pugnaverunt praeter remiges milia hominum tria circiter. Statuae meae pedestres et equestres et in quadrigis argenteae steterunt in urbe XXC circiter, quas ipse sustuli.
da Augusto


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45969

[degiovfe] - [2019-05-29 23:14:07]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile