Intervento provvidenziale di Cesare

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Intervento provvidenziale di Cesare

Caesar, cum decimam legionem cohortatus esset, ad dextrum cornu profectus est, ubi videbat suos ab hostibus urgeri. Nam, signis in unum locum collatis, duodecimae (=dodicesima) legionis milites, in eodem loco confertos, Caesar intuebatur in pugna maxime impediri. Praeterea quartam cohortem hostes aggressi erant et, signifero interfecto, conabantur legionis signis potiri. Reliquarum cohortium quoque omnibus fere centurionibus aut vulneratis aut occisis in pugna, hostes, progressi usque ad castra, victoria gaudebant. Primipilus Publius Sextius Baculus quoque, fortissimus vir, multa graviaque vulnera passus erat, ut iam se sustinere non posset. Caesar igitur, omnia intuitus, intellexerat hostes iam ab omnibus partibus instare neque alium subsidium militibus esse. Tunc Caesar, scuto uni (=un) militi detracto, quod ipse eo sine scuto venerat, in primam aciem ingressus est. Centuriones nominatim appellavit et in acie magna cum voce reliquos milites hortatus est ad pugnam. Deinde Caesar, virtutem militum admirans, manipulos laxare iussit, ut in pugna facile milites gladiis uti possent. Cuius adventu spe illata militibus, cum in conspectu Caesaris milites pugnare cuperent strenuissime, paulum hostium impetus tardatus est.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45966

[silly] - [2019-07-05 15:11:16]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile