Pausania

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Pausania

Pausanias Lacedaemonius magnus homo sed varius in omni genere vitae fuit: nam magnas victorias adeptus est, sed vitiis est obrutus. Byzantio expugnato, cum cepisset multos nobiles Persarum, regis propinquos, hos clam Xerxi remisit. Ausus est, enim eorum fugam simulare ut regem sibi conciliaret. Propter hoc in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum et, domum revocatus, multatus est et ad classem regredi primum non potuit. Sed deinde Pausanias sua sponte ad classem rediit et non solum mores patrios, sed etiam cultum vestitumque mutavit. Utebatur apparatu regio et veste Medica; epulabatur more Persarum; satellites Medi et Aegyptii eum sequebantur. Petentibus aditum non dabat, superbe respondebat, crudeliter imperabat. Cum Lacedaemonii id cognovissent, legatos ad eum miserunt ut domum referre conarentur. Plerique civium enim arbitrabantur non solum eum cum Persarum rege habere societatem, sed etiam Hilotas sollicitare spe libertatis.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile