Lo sbarco in Britannia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Lo sbarco in Britannia

His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigationem tempestatem, tertia fere vigilia Caesar profectus est. Equitatesque autem in ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi iussit. Ipse hora diei circiter quarta cum primis navibus Britanniam attigit. Ibi statim in omnibus collibus expositas hostium copias armatas intuitus est. Cuius loci haec erat natura atque ita montibus angustis mare continebatur, ut ex locis superioribus in litus telum adigi posset. Hunc locum ad egressum idoneum non arbitratus, Caesar moratus est, in ancoris alias naves exspectans. Interim legatis tribunisque militum convocatis, quae ex Voluseno cognovisset ostendit. Deinde eos monuit ut militarem disciplinam tuerentur, maximeque ut omnia pararent ad profectionem. His dimissis, et ventum et aestum uno tempore nactus secundum, dato signo, profectus est. Circiter milia passuum septem (=per circa sette miglia) ab eo loco progressus, aperto ac plano litore naves constituit.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45964

[silvana] - [2019-01-22 08:55:37]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile