La sorte dei Privernati

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La sorte dei Privernati

Priverno capto, factum est ut interficerentur omnes cives qui id oppidum ad seditionem excitaverant. Romanorum senatus, indignatione accensus, existimabat quid de reliquis quoque Privernatibus faceret. Tunc Privernates, cum spem unicam sibi in precibus stare animadverterent, legatos in curiam mittere voluerunt. Consul in curia, Privernatium virtutum memor, quaesivit quid legati vellent; deinde magna cum voce rogavit quam poenam Privernates mererent quod a Romanis descierant. Eorum dux igitur in curia respondit: "Poenam volumus aptam hominibus qui suam libertatem defenderunt". His verbis factum est ut legatus patrum animos inflammaret et ad iniuriae ultionem quasi eos adduceret. Tunc Plautius consul, pacem volens, quaesivit qualem pacem cum Privernatibus Romani habituri essent impunitate et venia. At legatus ferissimo vultu patribus et consuli respondit: "Iustam pacem nobis date et nos eam perpetuam reddemus". Quibus verbis a legato perfectum est ut Privernatibus non solum venia, sed etiam civitatis ius a senatu daretur.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45963

[emi53rm] - [2019-02-14 14:22:36]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile