La gratitudine

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La gratitudine

Omnes dicunt beneficiorum memoriam esse virtutem non solum maximam sed etiam matrem virtutum omnium reliquarum. Quid est filiorum amor nisi grata pietas in parentes qui eis vitam dederunt? Qui sunt boni cives? Quis in patriam recte semper egit omnibus suis viribus? Qui patriae beneficia gratus commemorat et eam amat. Qui cives pii a nobis putantur? Qui religionem colunt et meritam dis immortalibus gratiam iustis honoribus et memori mente reddunt. Quae potest esse vitae iucunditas, sublatis amicitiis? Quis autem putat amicitiam posse esse inter homines ingratos? Omnibus viris, qui liberaliter educati sunt, parentes, magistri, locus ipse ubi aliti sunt cum grata recordatione in mentem redeunt. Cuius opes tantae esse possunt ut integra semper resistant in viae rebus adversis sine multorum amicorum auxilio? Hi quoque enim existere non possunt cum omnis beneficiorum memoria ex hominum vita sublata est. Cum haec ita sint, qui igitur beneficii memoriam non servat, certe vir dici non potest.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45960

[silly] - [2019-07-04 22:09:04]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile