La morte di Pausania

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La morte di Pausania

Pausanias, clarissimus Lacedaemonius rex, cum Byzantium occupavisset, turpius mores patrios mutavit: apparatum regium adhibebat, vestes ditiores quam Lacedaemoniorum induebat, a satellitibus barbaris lectica ferebatur. More Persarum luxuriosissime cenabat, superbius respondebat quam Lacedaemonius civis, crudeliter imperabat. Cum in patriam ab ephoris revocatus esset et invitus rediret, in itinere ex vultu ephori intellegit poenam sibi in patria statutam esse. Itaque, cum in urbem pervenisset, in Minervae templum celerrime confugit ut se servaret. Ephori autem, ne Pausaniae mater, cum filii culpam cognovit, prima lapidem ad introitum aedis attulit ne filius exiret. Hic, cum paucos dies sine cibo mansisset, semianimis elatus est et confestim periit. Eius corpus multi cives desiderabant inferre in locum eis destinatum qui turpi supplicio damnabantur, sed hoc pluribus displicuit. Quare non procul a loco ubi interierat infossus est.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45955

[degiovfe] - [2019-05-31 21:26:37]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile