Antonino Pio

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Antonino Pio

Hadriano, imperatori eruditissimo et philosophiae studiosissimo, successit Titus Antoninus Fulvius. Propter clementissimum ingenium etiam Pius nominatus, generis non tam veteris quam Hadrianus fuit, sed Hadriano clarior ob honestatem et benignitatem. Numquam acerbus in cives fuit, in omnes benevolentior quam severior; in cunctos semper liberalissimus et magnificentissimus fuit, moderatus in re militari, minus cupidus bellicae laudis quam benevolentiae civium. Ingentiorem pecuniam pro militum stipendiis vel pro amicis impendit quam pro cultu suo, cum modestior quam luxus studiosior esset. Minora vectigalia quam Hadrianus a populis victis Antoninum exegisse historici narrant; aerarium tamen opulentius quam priores imperatores reliquit. Regibus externarum gentium quoque venerabilis fuit non minus quam terribilis quia semper magna cum benevolentia imperium administravit; quare plurimae barbarorum nationes arma sponte deposuerunt et ad eum controversias suas litesque libenter commiserunt. Post mortem, cum cives Antoninum in divorum numero adscripsissent, ei templum pulcherrimum Romae dedicatum est.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45952

[silvana] - [2019-01-22 09:08:47]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile