banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La fine di Otone
Pagina 417 Numero V1

Cum seditio esset et praetoriani instarent, Otho fratrem fratrisque filium et singulos amicos monuit ut sibi quisque consuleret; deinde accidit ut dimitteret omnes et binos codicillos exararet ad sororem consolatorios et ad Messalinam; illis commendabat codicillis reliquias suas et memoriam. Denique ceteras epistulas, ne apud victorem nocerent aliis, cremavit. Cum ingens esset tumultus militum et multitudinis, imperavit ne sui vim facerent. In cubiculum suum recessit, neque ianuam clausit ita ut, qui desideraret, intraret. Post haec, cum sitim sedavisset gelidae aquae potione, arripuit duos pugiones. Cum exploravisset aciem, alterum pulvino subdidit et arto somno quievit. Et circa lucem expergefactum, uno se traiecit ictu et, suis familiaribus irrumpentibus, plagam celavit. Tandem, cum exanimatus esset, celeriter funeratus est tricesimo et octavo anno aetatis suae.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45943
[silvana] - [2018-05-05 11:08:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!