Azioni di Cicerone in provincia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Azioni di Cicerone in provincia

Regis Antiochi legati primi Ciceroni, qui tum in Ciliciam proconsul missus erat, nuntiaverunt Parthorum ingentes copias Euphratem superavisse; rex igitur putabat Parthos, omnibus rebus paratis, provinciam invasuros esse. Quoniam qui ei regi fidem non habebant multi erant, primum Cicero exspectavit et legatis non credidit. Deinde exercitum in Ciliciam duxit et ibi ei Tarcondimoti litterae traditae sunt, qui fidelis socium et amicus populi Romani existimabatur. Ita accepit Pacorum, Orodis, Parthorum regis, filium, cum ingenti manu Parthorum equitum flumen Euphratem superavisse et castra Tybae posuisse. Tarcondimoti litteris Cicero etiam accepit in provincia Syria magnum tumultum erupisse et multos socios iam deficere. Eodem tempore ab Iamblicho, phylarcho Arabum, quem omnes in Cilicia putabant Romae amicum, litterae de iisdem rebus Ciceroni missae sunt et omnia confirmata sunt. His rebus acceptis, Cicero intellexit socios novas res magna cum trepidatione expectare et exercitum ad Taurum montem duxit. Ita omnes in Cilicia comprehenderunt Romanos hostes non timere et regionem strenue defensuros esse. Sperabat Cicero hoc modo eos, ad quos accesserat, amicos populi Romani mansuros esse et Parthos a regione decessuros esse.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45936

[silvana] - [2018-03-11 15:39:02]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile