banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Annibale e Quinto Fabio Massimo
Pagina 436 Numero 28

Deinde Q. Fabius Maximus dictator, adversus Hannibalem missus, nolebat acie cum eo confligere, ne contra ferocem hostem adversis proeliis milites pugnarent, et cunctatione tantum conatus Hannibalis impedibat. M. Minucius, magister equitum, ferox et temerarius, saepe flagitans quando tandem dictator contra hostem pugnaturus esset, Fabium accusabat tamquam segnem et timidum. Itaque Minucius effecit ut populi iussu aequaretur ei cum dictatore imperium; divisoque exercitu cum iniquo loco conflixisset et in magno discrimine legiones eius essent, superveniente cum exercitu Fabio Maximo discrimine liberatus est. Quo beneficio victus castra cum eo iunxit et patrem eum salutavit, idemque facere milites iussit.
Hannibal, vastata Campania, inter Casilinum oppidum et Calliculam montem a Fabio clausus, sarmentis ad cornua boum alligatis et incensis, praesidium Romanorum, quod Calliculam insidebat, fugavit et sic transivit saltum. Idemque Q. Fab Maximi dictatoris, cum circumposita ureret, agro pepercit. Nonne quaeris, qua de causa id fecerit? Ut illum tamquam proditorem suspectum faceret.
Periochae Ab Urbe Condita

Oggi hai visualizzato 3.1 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 11.9 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45882

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!