banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Morte di Annibale
Pagina 415 Numero 34

Quae dum in Asia geruntur, accidit casu ut legati Prusiae Romae apud T. Quintium Flamininum consularem cenarent atque ibi de Hannibale mentione facta ex his unus diceret eum in Prusiae regno esse. Id postero die Flamininus senatui detulit. Patres conscripti, qui Hannibale vivo numquam se sine insidiis futuros existimarent, legatos in Bithyniam miserunt, qui ab rege peterent, ut inimicissimum Romanis dederet. Quibus Prusia negare noluit: rogavit tamen ne id a se postularent, quod adversus ius hospitii esset: ipsi Hannibalis refugium facile inventuros esse dixit. Hannibal enim se tenebat in castello, quod rex ei dederat, idque sic aedificaverat, ut in omnibus partibus aedificii exitus essent, scilicet timens ne utiles essent; quod accidit. Huc cum legati Romanorum venissent ac multitudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit multos armatos apparere. Qui imperavit ei, ut omnes fores aedificii circumiret ac propere sibi nuntiaret, num eodem modo undique obsideretur. Cum puer renuntiasset omnes exitus occupatos esse, se vitam longius non retenturum esse decrevit. Quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum, venenum, quod semper secum habebat, sumpsit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45876

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!