banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quinto Fabio Massimo cerca alleati contro Cartagine in Spagna
Pagina 409 Numero 21

Legati Romani ab Carthagine, sicut iis Romae imperatum erat, in Hispaniam traiecerunt ut adirent civitates ut in societatem perlicerent aut averterent a Poenis. Ad Bargusios primum venerunt, a quibus benigne excepti, quia aegre ferebant imperium Punicum, multos trans Hiberum populos a cupidinem novae fortunae erexerunt. Inde itum est ad Volcianos, quorum celebre responsum ceteros populos ab societate Romana avertit. Ita enim maximus natu ex iis in concilio respondit: «Nolite postulare, Romani, ut vestram Carthaginiensium amicitiae praeponamus, cum Saguntinos, qui id fecerunt, vos socii prodideritis crudelius quam Poenus hostis perdidit!». Inde extemplo imperaverunt ut abirent finibus Volcianorum et ab nullo deinde concilio Hispaniae benigniora verba tulerunt. Ita nequiquam peragrata Hispania in Galliam transeunt.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45873

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!