banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le prime fasi della Seconda guerra punica (1)
Pagina 370 Numero 10

M. Minucio Rufo P. Cornelio consulibus Histris bellum indictum est, quia naves Romanorum spoliaverant, quae frumenta exhibebant, perdomitique sunt omnes. Eodem anno bellum Punicum secundum Romanis indictum est per Hannibalem, Carthaginiensium ducem, qui Saguntum, Hispaniae civitatem Romanis amicam, obpugnare instituit, annum agens vicesimum aetatis. Huic Romani per legatos denuntiaverunt, ut bello abesset. Is legatos admittere recusavit. Romani etiam Carthaginem legatos miserunt, ut mandaretur Hannibali, ne bellum contra socios populi Romani gereret. Dura responsa a Carthaginiensibus data sunt. Saguntini interea, quibus supererat vis animi, sed defuerunt opes, fame victi sunt, captique ab Hannibale ultimis poenis adficiuntur. Tum P. Cornelius Scipio cum exercitu in Hispaniam missus est, Ti. Sempronius in Siciliam. Tandem bellum Carthaginiensibus indictum est.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45853
[silvana] - [2018-03-07 18:59:16]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!