Ciro contro gli Sciti (1)


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ciro contro gli Sciti (1)

Cyrus, subacta Asia et universo Oriente in potestatem redacto, Scythis bellum indixit. Erat eo tempore regina Scytharum Tamyris, quae non muliebriter adventu hostium territa, cum prohibere eos transitu Araxis fluminis posset, transire permisit, quia et sibi faciliorem pugnam intra regni sui terminos et hostibus obiectu fluminis fugam difficiliorem putabat. Itaque Cyrus, traiectis copiis, cum aliquantisper in Scythiam processisset, castra posuit. Dein postera die simulato metu, quasi refugiens castra deseruisset, ita vini adfatim et ea, quae epulis erant necessaria, reliquit. Cum de hac re exploratores reginam certiorem fecissent, Tamyris adulescentulum filium, ut Cirum caperet, cum tertia parte copiarum misit. Cum ventum ad castra Cyri esset, ignarus rei militaris adulescens, veluti ad epulas, non ad proelium venisset, omissis hostibus, vinum militibus permisit, priusque Scythae ebrietate quam bello vincuntur. Nam cognitis his Cyrus revenit per noctem, suacios opprimit omnesque Scythas cum reginae filio interfecit.
da Giustino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45840

[silvana] - [2018-03-08 16:06:02]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile