I Galli preparano la rivolta (2)

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I Galli preparano la rivolta (2)

Ubi ea dies venit, Carnutes, quorum duces erant Cotuatus et Conconnetodumnus, desperati homines, postquam signum datum est, Cenabum concurrunt civesque Romanos, qui ad negotia ibi constiterant, in his Gaium Fufium Citam, honestum equitem Romanum, interficiunt bonaque eorum diripiunt. Celeriter ad omnes Galliae civitates fama pervenit. Nam Romanorum caedes clamore per agros regionesque significatur; hunc alii deinceps excipiunt et proximis tradunt. Itaque ea quae Cenabi prima luce gesta erant, ante secundam vigiliam in finibus Arvernorum audita sunt. Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius, Arvernus, summae potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae totius obtinuerat, suos clientes convocavit et facile incendit. Sed eius consilium reliquis principibus non placuit: tamen non destitit atque in agris habet dilectum egentium ac perditorum. Rex ab suis appellatur. Celeriter sibi nonnullas civitates reliquosque omnes qui Oceanum attngunt adiungit: omnium consensu ad eum datur imperium.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45811

[silvana] - [2018-03-06 15:50:54]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile