La sorte politica di Capua dopo la Seconda guerra punica

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La sorte politica di Capua dopo la Seconda guerra punica

Maiores nostri Capuam receptaculum aratorum, cellam atque horreum Campani agri reddiderunt. Postquam Capua devicta atque capta est, nihil est in illa urbe contra hanc rem publicam non dico factum, sed nihil omnino est cogitatum. Multa postea bella gesta sunt cum regibus, Philippo, Antiocho, Mithridate et ceteris; multa praeterea bella gravia; multae in hac re publica seditiones domesticae fuerunt bellaque cum sociis. Iis omnibus domesticis externisque bellis Capua non modo nobis non obstitit, sed opportunam se praebuit et tectis ac sedibus suis exercitus nostros recipuit. Numquam Capuae incolae iniquis consiliis rem publicam miscuerunt nec ullam rerum novarum causam quaesiverunt. Gloriae cupiditate non agitabantur, quod, ubi honos publice non est, ibi gloriae cupiditas esse non potest. Itaque illam Campanam adrogantiam atque intolerabilem ferociam ratione et consilio maiores nostri ad inertem ac desidiosum otium perduxerunt. Sic et crudelitatis infamiam effugerunt quod nobilem urbem et antiquam non sustulerunt, sed ipsam solutam ac debilitatam posteris reliquerunt.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45804

[silvana] - [2018-03-04 15:55:27]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile