banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Catone il Censore (2)
Pagina 229 Numero 25

Consulatum gessit cum L. Valerio Flacco. Sorte provinciam Hispaniam obtinuit, exque ea triumphum deportavit. Quoniam P. Scipio Africanus, consul iterum, ibi diu mansit, voluit eum de provincia depellere et ei succedere. Sed id per senatum Scipio efficere non potuit, etsi principatum in civitate obtinebat: tum enim non potentia, sed iure imperium administrabatur. Quare iratus senatui, post consulatum privatus in urbe mansit. At Cato, postquam cum Flacco censor creatus est, severe censoriam potestatem gessit. Nam et in multos nobiles animadvertit et multa edicta promulgavit contra luxuriam, quae iam tum incipiebat pullulare. Usque ad extremam aetatem ab adulescentia suscipere inimicitias non destitit. Quoad vixit, virtutum laude crevit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45795
[silvana] - [2018-03-06 14:55:39]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!