banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La vedova e il soldato
Pagina 204 Numero 15

Per multos annos mulier dilectum virum amiserat et in sarcophago corpus condiderat. Vidua a sepulcro numquam discedebat: lugens, apud viri reliquias vitam suam degebat. Sic claram castae coniugis famam obtinuit apud incolas Ephesi, Ioniae urbis, ubi vivebat. Olim, quia latrones Iovis fanum compilaverant, milites eos deprehenderunt et in cruce suffixerunt. Post latronum mortem, milites, ut cadaverum custodes, iuxta sepulcrum viri locabantur. Aliquando, sitiens, custos aquam petiit media nocte ab ancillula, adsistente dominae suae. Miles dominam vidit et magna cupiditas eius animum succendit. Repentino amore, miles officium suum neglegebat. Mox etiam vidua militis amori respondit: sic cupiditas militem et viduam revinxit. Miles cum muliere noctes consumit, dum interea ex una cruce latronis corpus eripitur. Inopinata defectio turbaverat militem, at vidua dixit: «Cur times? Si cruci fixeris viri mei corpus, poenas neglegentiae tuae non persolves». Sic viduae pietas in turpitudinem convertitur.
Fedro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45779
[silvana] - [2018-03-07 10:19:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!