L'imperatore Traiano

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'imperatore Traiano

Successit Nervae Ulpius Crinitus Traianus, natus Italicae in Hispania. Traiani familia antiqua erat, sed parum clara: nam pater primum consul fuit. Imperator autem apud Agrippinam in Galliis fuit. Traianus omnibus principibus merito anteponitur, inusitatae civilitatis et fortitudinis. Post Augustum Romanum imperium tantum defensum erat: Traianus autem imperii fines longe lateque diffudit. Urbes trans Rhenum in Germania reparavit. Daciam subegit, et provinciam trans Danubium fecit in his agris, quos nunc barbari habent. Militiae gloriam tamen civilitate et moderatione superavit. Romae et per provincias amicos salutabat aegrotos vel convivia cum amicis indiscreta vicissim habebat. Saepe in amicorum vehiculis sedebat. Nullum senatorem laesit, numquam fiscum inique auxit. Magnanimus in cunctos, publice privatimque ditavit multos et viros probos honoribus auxit. Per orbem terrarum aedificavit multa, immunitates civitatibus tribuit.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45763

[silvana] - [2018-03-03 14:30:16]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile