banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alessandro e il nodo di Gordio
Pagina 102 Numero 29

Gordium, clarum Phrygiae oppidum, Alexander oppugnabat. Gordii mirum deorum templum erat: in templi cella plaustrum erat, vetustum atque sordidum. Tamen, plaustri iugum mirificum erat: innumeris nodis enim iungebatur nec nodorum nexus conspiciebantur. Cum Alexander Gordium expugnat, templum visit et, cum nodum videt, obstupescit. Tunc incolae antiquum oraculum commemorant: «Qui nodum solvit, Asiae dominus est». Ubi primum incolarum verba audiebat, statim Alexander nodum solvere cupiebat. Sollicita erat turba amicorum Alexandri: nam Alexandri fiduciam obiurgabant et dirum praesagium pavitabant. Ille nequaquam diu contendit cum occultis nodis. Tandem exclamat: «Oraculum quidem non dicit quomodo solvatur!», et gladio rumpit lora. Sic Alexander nodum solvebat et oraculum vel eludebat vel implebat.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45735
[silvana] - [2018-03-01 16:56:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!