banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Due epistole di Cicerone ad Attico
Pagina 332 Numero 13b

Mart. aut Apr.
CICERO ATTICO SAL.

Nimium raro nobis abs te litterae adferuntur, cum et multo tu facilius reperias qui Romam proficiscantur quam ego qui Athenas et certius tibi sit me esse Romae quam mihi te Athenis. Itaque propter hanc dubitationem meam brevior haec ipsa epistula est, quod, cum incertus essem ubi esse, nolebam illum nostrum familiarem sermonem in alienas manus devenire.
Signa Magarica et Hermas de quibus ad me scripsisti vehementer exspecto. Quicquid eiusdem generis habebis dignum Academia tibi quod videbitur, ne dubitaris mittere et arcae nostrae confidito. Genus hoc est voluptatis meae.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45713
[degiovfe] - [2018-06-29 19:16:13]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!