banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
adattabile
Una lettera a Setticio Claro
Pagina 331 Numero 11

C. Plinius Septicio Claro suo S.D.

Heus! Tu promittis ad cenam, nec venis! Dicitur ius: ad essem impendium reddes nec id modicum. Paratae erant lactucae singulae, cochleae ternae, ova bina, halica cum mulso et nive (nam hanc quoque computabis, immo hanc in primis, quae periit in ferculo), olivae, betacei, cucurbitae, bulbi, alia mille non minus lauta. Audisses comoedum, vel lectorem, vel lyristen, vel, quae mea liberalitas, omnes. At ut, apud nescio quem, ostrea, vulvas, echinos, Gaditanas maluisti. Dabis poenas, non dico quas. Dure fecisti; invidisti, nescio an tibi, certe mihi, sed tamen et tibi. Quantum nos lusissemus, risissemus, studuissemus! Potes apparatius cpemare apud multos, nusquam hilarius, simplicius, incautius. In summa experire et, nisi postea te aliis potius excusaveris, mihi semper excusa. Vale.
Plinio il Giovane


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45710
[degiovfe] - [2018-06-29 19:37:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!