banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'inizio della storia repubblicana
Pagina 321 Numero 39

Liberi iam hinc populi Romani res pace belloque gestas, abbuos magistratus, imperiaque legum potentiora quam hominum peragam. Quae libertas ut laetior esset, proximi regis superbia fecerat. Neque ambigitur quiin Brutus idem, qui tantum gloriae superbo exacto rege meruit, pessimo publico id facturus fuerit, si illa pastorum convenarumque plebs, transfuga ex suis populis, sub tutela inviolati templi aut libertatem aut certe impunitatem adepta, soluta regio metu agitari coepta esset tribuniciis procellis? Dissipatae res nondum adultae discordia forent, quas fovit tranquilla moderatio imperii eoque nutriendo perduxit ut bonam frugem libertatis maturis iam viribus ferre possent. Libertas autem orta est magis quia annuum imperium consulare factum est quam quod deminutum quicquam sit ex regia potestate. Omnia iura, omnia insignia primi consules tenuere; id modo cautum est ne, si ambo fasces haberent, duplicatus terror videretur.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45708
[degiovfe] - [2018-06-29 20:22:43]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!