In assenza di Catilina i congiurati si suddividono i compiti

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
In assenza di Catilina i congiurati si suddividono i compiti

At Romae, paratis, ut videbatur, magnis copiis, Lentulus cum ceteris, qui princeps coniurationis erant, constituerant ut, cum Catilina in agrum Aefulanum cum exercitu venisset, L. Bestia tribunus plebis, contione habita, quereretur de Ciceronis actionibus et, eo signo, proxima nocte cetera multitudo coniurationis suum quisque negotium exsequeretur. Sed ea divisa hoc modo dicebantur: primum ut Statilius et Gabinius cum magna manu duodecim simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior fieret aditus ad consulem ceterosque, quibus insidiae parabantur; deinde ut Cethegus Ciceronis ianuam obsideret eumque vi aggrederetur; tandem ut simul caede et incendio perculsis omnibus ad Catilinam erumperent. Inter haec parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum: dicebat illos dubitando et dies prolatando magnas opportunitates corrumpere; facto, non consulto in tali periculo opus esse aiebat seque, si pauci adiuverent, languentibus aliis impetum in curiam facturum esse. Natura ferox, vehemens, manu promptus erat, maximum bonum in celeritate putabat.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45706

[silvana] - [2019-02-22 16:06:38]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile