banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alessandro rimanda l'assedio di Gaza in Egitto per un presagio sfavorevole
Pagina 307 Numero 13

Urbem Gazam Alexander obsidebat. Aestimato locorum situ, agi cuniculos iussit, facili ac levi humo acceptante occultum opus: nam multam arenam vicinum mare evomit; nec saxa cotesque, quae interpellent specus, obstant. Igitur, ab ea parte quam oppidani conspicere non possent, opus orsus, ut a sensu eius averteret, turres muris admoveri iubet. Sed eadem humus desidente sabulo agilitatem rotarum morata, tabulata turrium perfringebat, multique vulnerabantur inpune. Ergo postero die muros corona circumdari iussit, ortoque sole, priusquam admoveret exercitum, opem deum exposcens, sacrum patrio more faciebat: forte praetervolans corvus glebam, quam unguibus ferebat, subito amisit; quae, cum regis capiti incidisset, resoluta defluxit, ipsa autem avis in proxima turre consedit. Inlita erat turris bitumine ac sulphure, in qua alis haerentibus frustra se adlevare conatus a circumstantibus capitur. Digna res visa de qua vates consuleret; et erat non intactae a superstitione mentis. Ergo Aristander, cui maxima fides habebatur, dixit urbis quidem excidium augurio illo portendi, ceterum periculum esse ne rex vulnus acciperet. Itaque monuit, ne quid eo die inciperet. Ille, quamquam unam urbem sibi, quominus securus Aegyptum intraret, obstare aegre ferebat, tamen paruit vati signumque receptui dedit.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45698
[darkshines] - [2019-12-13 12:30:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!