Diocleziano (2)

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Diocleziano (2)

Per idem tempus a Constantio in Gallia bene pugnatum est. Maximianus quoque bellum in Africa profligavit. Galerius primum adversus Narseum proelium insecundum habuit, sed dubitari non poterat quin inconsulte magis quam ignave dimicasset; admodum enim parva manu cum copiosissimo hoste commisit. Mox tamen maiore pugnavit successu. Diocletianus obsessum Alexandriae Achilleum octavo fere mense superavit eumque interfecit. Victoria acerbe usus est; totam Aegyptum gravibus proscriptionibus caedibusque foedavit. Ea tamen occasione ordinavit provide multa et disposuit, quae ad nostram aetatem manent. Diocletianus enim moratus callide fuit, sagax praeterea et admodum subtilis ingenii, sed non est dubium quin severitatem suam aliena invidia voluerit explere. Diligentissimus tamen et sollertissimus princeps et qui imperio Romano primus regiae consuetudinis formam magis quam Romanae libertatis invexerit. Nam adorari se iussit, cum ante eum cuncti salutarentur. Diocletianus privatus in villa praeclaro otio consenuit, inusitata virtute usus, ut solus omnium post conditum Romanum imperium ex tanto fastigio sponte ad privatae vitae statum civilitatemque remearet. Itaque privatus obiit, quod tamen impedimento non fuit quin inter Divos referretur.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45696

[silvana] - [2019-02-27 17:35:48]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile