Diocleziano (1)

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Diocleziano (1)

Post Numeriani necem Diocletianus imperator creatus est, Dalmatia oriundus, vir obscurissime natus, adeo ut plerique non dubitarent quin scribae filius esset. Is prima militum contione iuravit Numerianum nullo suo dolo interfectum, et cum iuxta eum Aper, qui Numeriano insidias fecerat, constitisset, in conspectu exercitus manu Diocletiani percussus est. Postea Carinum, omnium odio et detestatione viventem, apud Margum ingenti proelio vicit, proditum ab exercitu suo, quem fortiorem habebat, aut certe desertum. Ita rerum Romanorum potitus, cum tumultum rusticani in Gallia concitassent, ad subigendos eos Maximianum Caesarem misit, qui levibus proeliis agrestes domuit et pacem Galliae reformavit. Sed cum per omnem orbem terrarum res turbatae essent, et Carausius in Britanniis rebellaret, et idem fecerunt alii in Aegypto, Africa et Oriente, Diocletianus Maximianum ex Caesare fecit Augustum, Constantium et Galerium Caesares. Cum Carausio tamen, cum bella frustra temptata essent contra virum rei militaris peritissimum, ad postremum facere non potuit quin pacem componeret. Eum post septennium Allectus, socius eius, occidit atque ipse post eum Britannis triennio tenuit. Qui postea a praefecti praetorio oppressus est. Ita Britanniae decimo anno receptae.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45695

[silvana] - [2019-02-27 16:17:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile