La clementia di Cesare

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La clementia di Cesare

Petrei et Afrani discessu milites liberam colloquiorum facultatem nacti, vulgo procedunt. Primum agunt gratias omnibus, quod sibi perterritis pridie pepercissent: eorum se beneficio vivere dicunt. Deinde de imperatoris fide quaerunt, rectene se illi sint commissuri, et queruntur quod non ab initio fecerint armaque cum hominibus necessariis et consanguineis contulerint. His provocati sermonibus fidem ab imperatore de Petreii atque Afranii vita petunt, ne suos prodidisse videantur. Quibus confirmatis rebus, se statim signa translaturos confirmant legatosque de pace prmorum ordinum centuriones ad Caesarem mittunt. Interim alii suos in castra adducunt, alii ab suis abducuntur, adeo ut una castra iam facta ex binis viderentur; compluresque tribuni militum et centuriones ad Caesarem veniunt seque ei commendant. Afranii etiam filius adulescens de sua ac parentis sui salute cum Caesare per Sulpicium legatum agebat. Erant plena laetitia et gratulatione omnia, eorum, qui tanta pericula vitavisse, et eorum, qui sine vulnere tantas res confecisse videbantur, magnumque fructum suae pristinae lenitatis omnium iudicio Caesar ferebat, consiliumque eius a cunctis probabatur.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45694

[emi53rm] - [2018-09-15 13:00:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile