Attico e Antonio (1)

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Attico e Antonio (1)

Secutum est bellum gestum apud Mutinam. In quo Atticus divinus fuit, si divinatio appellanda est perpetua naturalis bonitas, quae nullis casibus agitur neque minuitur. Quid dicam? Hostis Antonius iudicatus Italia cesserat; spes restituendi nulla erat. Nam insequebantur Antonii familiares non solum inimici, qui tum erant potentissimi et plurimi, sed etiam amici qui adversariis eius se dabant et in eo laedendo sperabant se aliquam commoditatem consecuturos esse. Hi omnes Antonii uxorem Fulviam omnibus rebus spoliare cupiebant, liberos etiam exstinguere parabant. Atticus cum Ciceronis intima familiaritate uteretur et amicissimus esset Bruto, non modo nihil his indulsit ad Antonium violandum, sed e contrario familiares eius ex urbe profugientes, quantum potuit, texit adiuvitque. QUae cum faciebat, quis existimaret eum temporis causa facere? Nemini enim in opinionem veniebat Antonium rerum potiturum esse. Sed sensim is a nonnullis optimatibus reprehendebatur, quod parum odisse malos cives videretur. Ille autem faciebat quod par iudicabat potius quam quod alii laudabant.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45683

[darkshines] - [2019-11-06 15:30:05]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile