Curione esorta i soldati a rimanere fedeli a Cesare nella lotto contro Pompeo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Curione esorta i soldati a rimanere fedeli a Cesare nella lotto contro Pompeo

Dimisso consilio contionem advocat militum. «Vos enim vestrumque factum omnia - inauit - deinceps municipia sunt secuta, neque sine causa Caesar amicissime de vobis iudicavit. Pompeius enim, nullo proelio pulsus, vestri facti praeiudicio demotus, Italia excessit; Caesar me, quem sibi carissimum habuit, provinciam Siciliam atque Africam, sine quibus urbem atque Italiam tueri non potest, vestrae fidei commisit. At sunt qui vos hortentur, ut a nobis desciscatis. Quid enim est illis optatius, quam uno tempore et nos circumvenire et vos nefario scelere obstringere? An vero in Hispania res gestas Caesaris non audivistis? Duos pulsos exercitus, duos superatos duces, duas receptas provincias? An, qui incolumes resistere non potuerunt, perditi resistant? Vos autem incerta victoria Caesarem secuti, diiudicata iam belli fortuna, Pompeium iam victum sequamini, cum vestri officii praemia percipere debeatis? De meis in vos meritis praedicaturus non sum, quae sunt adhuc et mea voluntate et vestra exspectatione leviora; sed diligentiam quidem nostram aut fortunam cur praeteream?».
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45682

[silvana] - [2019-02-28 13:11:19]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile