Litavicco tenta di sollevare gli Edui contro i Romani con l'inganno

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Litavicco tenta di sollevare gli Edui contro i Romani con l'inganno

Litaviccus, convocatis subito militibus, lacrimans, «Omnis noster equitatus - inquit - omnis nobilitas interiit; principes civitatis, Eporedorix et Viridomarus, insimulati proditionis ab Romanis, indicta causa, interfecti sunt. Haec ab ipsis cognoscite, qui ex ipsa caede fugerunt: nam ego fratribus atque omnibus meis propinquis interfectis dolore nequeo, quae gesta sunt, pronuntiare». Quidam producuntur qui adfirmant multos equites Aeduorum interfectos esse, ipsos se inter multitudinem militum occulatavisse atque ex media caede fugisse. Conclamant Aedui et Litaviccum obsecrant ut sibi consulat. «Consilio opus non est nobis, - inquit ille - sed necesse est Gergoviam contendere et cum Arvernis nosmet coniungere. Nefario facinore admisso Romani iam ad nos interficiendos concurrunt! Proinde, si quid in nobis animi est, persequamur mortem eorum qui indignissime interierunt, atque hos latrones interficiamus». Ostendit cives Romanos, qui eius praesidi fiducia una cum Aeduis erant: magnum numerum frumenti commeatusque diripit, ipsos crudeliter excruciatos interficit. Nuntios tota civitate Aeduorum dimittit, eodem mendacio de caede equitum et principum permovet.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45681

[silvana] - [2019-02-20 10:08:35]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile