Gli imperatori Massimino e Gordiano

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Gli imperatori Massimino e Gordiano

 Maximinus ex corpore militari primus ad imperium accessit sola militum voluntate, cum nulla senatus intercessisset auctoritas neque ipse senator esset. Bellum adversus Germanos feliciter gessit. Sed sit sane a militibus imperator appellatus: nihilominus a Pupieno Aquileiae occisus est deserentibus eum militibus suis cum filio adhuc puero, cum quo imperaverat triennio et paucis diebus. Utinam hoc facinus finem rerum novarum fecisset! Nam postea tres simul Augusti fuerunt, Pupienus, Balbinus et Gordianus, duo superiores obscurissimo genere, Gordianus nobilis. Itaque cum Romam venissent, Balbinus et Pupienus in Palatio interfecti sunt, soli Gordiano imperium reservatum. Gordianus admodum puer cum Tranquillinam Romae duxisset uxorem, ad Orientem profectus, Parthis bellum intulit, qui iam moliebantur erumpere. Quod quidem feliciter gessit proeliisque ingentibus Persas adflixit. Rediens haud longe a Romanis finibus interfectus est fraude Philippi, qui post eum imperavit. Miles ei tumulum vicesimo miliario a Circesio, quod castrum nunc Romanorum est Euphratae inminens, aedificavit, exequias Romam revexit, ipsum Divum appellavit.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45677

[darkshines] - [2020-01-13 19:53:31]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile