I Vandali compiono sanguinose scorrerie in Africa

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I Vandali compiono sanguinose scorrerie in Africa

 Verum brevi consequenti tempore divina voluntate et potestate provenit, ut manus ingens, diversis telis armata et bellis exercitata, immanium hostium Vandalorum et Alanorum, commixtam secum habens Gothorum gentem aliarumque diversarum personas, ex Hispaniae partibus transmarinis, navibus Africae influxisset et irruisset; universeque per loca Mauritaniarum etiam ad alias nostras transiens provincias et regiones, omni saeviens atrocitate et crudelitate, cuncta quae potuit exspoliatione, caedibus diversisque tormentis, incendiis aliisque innumerabilibus et infandis malis depopulata est, nulli sexui, nulli parcens aetati, nec ipsis Dei sacerdotibus vel ministris, nec ipsis ecclesiarum ornamentis seu instrumentis vel aedificiis. Et hanc ferocissimam hostium grassationem et vastationem ille Dei homo et factam fuisse et fieri non ut ceteri hominum sentiebat et cogitabat: sed altius et profundius ea considerans, et in his animarum praecipue vel pericula vel mortes praevidens, solito amplius fuerunt ei lacrimae, panes die ac nocte, amarissimamque et lugubrem prae ceteris suae senectutis iam paene extremam ducebat ac tolerabat vitam.
da Possidio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45672

[degiovfe] - [2018-02-28 20:26:19]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile