Non si può evitare il destino

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Non si può evitare il destino

Efficax et illa quietis imago, quae Croesi regis animum maximo prius metu, deinde etiam dolore confect: nam e duobus filiis et ingenii agilitate et corporis dotibus praestantionerem imperiique successioni destinatum Atym existimavit ferro sibi ereptum. Itaque quidquid ad evitandam denuntiatae cladis acerbitatem pertinebat, nulla ex parte patria cura cessavit advertere. Solitus erat iuvenis ad bella gerenda mitti, domi retentus est; habebat armamentarium omnis generis telorum copia refertum, id quoque amoveri iussum est; gladio cinctis comitibus utebatur, vetiti sunt propius accedere. Necessitas tamen aditum luctui dedit: cum enim ingentis magnitudinis aper Olympi montis culta cum agrestium strage vastaret inusitatoque malo regium inploratum esset auxilium, filius a patre extorsit ut ad eum opprimendum mitteretur, eo quidem facilius, quod non dentis sed ferri saevitia in metu reponebatur. Verum dum acri studio interficiendi suem omnes sunt intenti, pertinax casus inminentis violentia lanceam petendae ferae gratia missam in eum detorsit et quidem eam potissimum dextram nefariae caedis crimine voluit aspergi, cui tutela filii a patre mandata erat.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45669

[silvana] - [2019-02-27 10:45:07]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile