Tito Quinzio Capitolino appiana le discordie tra patrizi e plebei (2)

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Tito Quinzio Capitolino appiana le discordie tra patrizi e plebei (2)

Ibi in hanc sententiam locutum esse Quinctium accipio: «Etsi nullius noxae conscius sum, tamen cum pudore summo in conspectum vestrum processi. Me pudet hoc vos scire, hoc posteris memoriae traditum iri: Aequos et Volscos ad moenia urbis Romae impune armatos venisse. Quem tandem ignavissimi hostium contempsere? Nos consules an vos Quirites? Si culpa in nobis est, auferte imperium indignis et, si id parum est, insuper poenas expetite: si in vobis, nemo deorum nec hominum sit, qui vestra puniat peccata, Quirites: vosmet tantum eorum paeniteat. Non illi, totiens fusi fugatique a nobis, vestram ignaviam contempserunt, nec suae virtuti confisi sunt: discordia ordinum et venenum urbis huius, patrum ac plebis certamina, dum taedet vos patriciorum, nos plebeiorum magistratuum, sustulerunt illis animos. Pro deum fidem, quid vobis voltis? Tribunos plebis concupistis; concordiae causa concessimus. Decemviros desiderastis; creari vobis voltis? Tribunos plebis concupistis; concordiae causa concessimus. Decemviros desiderastis; creari passi sumus. Decemvirorum vos pertaesum est; coegimus abire magistratu. Tribunos plebis creare iterum voluistis; creastis. Qui finis erit discordiarum? Hostem nemo submovit: in nos viri, in nos armati estis!».
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45632

[darkshines] - [2019-10-25 18:39:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile